- TIMOMACHUS
- I.TIMOMACHUSByzantius, pictor nobilis, Iul. Caesaris aetate, Fecit Medeam et Aiacem, quos ipse Caesar 80. talentis emit, in temploque Veneris dedicavit. Timomachus ἐν Κυπριακοῖς advocatur ab Athen. l. 14.II.TIMOMACHUSdux Atheniensium, auxilio Thebanis, cum a Thebanis oppugnarentur, missorum, apud Xenoph.III.TIMOMACHUSquô Duce Aegidae Lacedaemoniis opem tulerant: adversus Amyclaeos, inter Heroas fuit Lacedaemoniis cultus: in cuius honorem, festô Apollinari χάλκεος θώραξ προςίθεςθαι, aerea lorica proponi solebat: ut est apud Scholiastem P9ndari, Isthmiorum ode 7. Quemadmodum eosdem Hyacinthi quoque sacra, eôdem festô, celebrare confuevisse, memorat Pausanias in Laconicis. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idoloatriae, l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.